monumenta.ch > Augustinus > 132
Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CXXXI . Augustinus Probam resalutat, et gratias agit quod de salute ipsius fuerit sollicita. <<<    

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CXXXII . Augustinus Volusiano, exhortans illum ut sacrarum scripturarum lectioni vacet, sibique rescribat si quid in eis difficultatis legenti occurrerit.

1 Domino illustri et merito praestantissimo filio VOLUSIANO, AUGUSTINUS episcopus.
2 De salute tua, quam et in hoc saeculo, et in Christo esse cupio, sanctae matris tuae votis sum fortasse etiam ipse non impar.
3 Unde meritis tuis reddens salutationis obsequium, hortor, ut valeo, ut Litterarum vere certeque sanctarum studio te curam non pigeat impendere.
4 Sincera enim et solida res est, nec fucatis eloquiis ambit ad animum, nec ullo linguae tectorio inane aliquid ac pendulum crepitat.
5 Multum movet, non verborum, sed rerum avidum; et multum terret, factura securum.
6 Praecipue Apostolorum linguas exhortor ut legas; ex his enim ad cognoscendos Prophetas excitaberis, quorum testimoniis utuntur Apostoli.
7 Si quid autem, vel cum legis, vel cum cogitas, tibi oritur quaestionis, in quo dissolvendo videar necessarius, scribe ut rescribam Magis enim hoc forte Domino ad iuvante potero, quam praesens talia loqui tecum; non solum propter occupationes varias et meas et tuas (quoniam non cum mihi vacat, occurrit ut et tibi vacet), verum etiam propter eorum irruentem praesentiam, qui plerumque non sunt apti tali negotio, magisque linguae certaminibus, quam scientiae luminibus delectantur: quod autem scriptum habetur, semper vacat ad legendum, cum vacat legenti; nec onerosum fit praesens, quod cum voles sumitur, cum voles ponitur.
Augustinus HOME

bnf12205.17